SOL

SOL
SOL
Phoenicibus olim Η῏λ, El, teste Serviô, In l. 1. Aen. v. 646. qui de Belo Phoenice, unde creta Dido, loquens, Omnes, inquit, in illis, partibus Solem colunt, qui ipsorum linguâ Hel dicitur; unde et Η῞λιος: η in ω discedente, et spiritu, in sibilum conversô, hinc dictus: una cum Luna, genitus est Theiâ sive Matre magnâ et Hyperione, si Diodoro credimus Antiqq. l. 4. c. 5. Homerus Euryphaessam, eius matrem facit, in Hymn. Ita autem de illo Diodor. Sic. Solem adhuc puerum in flumen Eridanum proiectum, cum fratres Hyperionis suffocassent, Luna praeter modum fratrem diligens, ex tecto se praecipitavit. Matri quaerenti iuxta flumen corpus, cum in somnum incidisset, visum per somnium est a Sole rogari, ne lugeret natorum mortem. Nam homicidas meritum esse supplicium passuros, se vero ac sororem quâdam Dei providentiâ futuros immortales. Nam ignem caeli sacrum antea vocatum, Solem ab hominibus appellandum fore: quae vero Mena prius dicebatur, Lunam. A somno itaque experecta cum omnibus tum somnium, tum infortunium suum, narrâsset, filios ut Deas coluit innupta vivens. Postmodum in insaniam versa cymbale tympanaque quatiens, editô sonitu, sparsis crinibus per patriam errabat, etc. Sed, fabulâ missâ, certum est non tantum apud plurimas Gentes pro Numine Solem cultum, sed et eius nomine omnes Deos mares; quemadmodum omnes Deas ad Lunam referunt non sine ratione Mythologi. Vide georg. Hornium Histor. Philos. l. 1. c. 6. Macrob. Saturnal. l. 1. c. 17. etc. Quae vero gentes, ut neglectô Deô, propriâ quâdam mentis inductione; uno in Sole, veri Numinis non tam effigie, quam umbra untaxat, omnia religionis suae studia figerent, impulerint, fuêre varia. Ex quibus est, quod in sublimi, ipsisque caelis spectaretur. Vide Aristotelem de Caelo l. 1. c. 3. Hinc apud Hesiodum in Ε῎ργοις, v. 8.
------ ---- Ο῝ς ὐπέρτατα δώματα ναίει,
Qui supremas inhabitat domos.
Dein, quod in lucidis illis corporibus Aether nihil Sole haberet excellentius utpote quem quatuor illa, Regio Vati memorata, et ex eo Gregorio Naz. adducta Orat. 20. κάλλος, καὶ μέγθος καὶ δρόμου τάχος καὶ δύναμις, Pulchritudo, et magnitudo et cursus celeritas et vis ac facultas, commendant. E quibus postrema cum multiplex sit, indeque utilitates innumerae in terras ac praecipue genus humanum redundent, quas calore luceque suâ efficit, propterea, ut ex Aristorele Clemens Alexandiinus in Protreptico tradit, Apollinem dixêre filium Vulcani et Minervae; ut alia omittam. Cum inaque haec rapere omnes deberent, in admirationem et laudem Opificis, longe aliter in maxima Mundi parte evenit. Nam cum horum quaedam etiam vulgares animae viderent; coetera paulatim Gentilium Sapientiores perspicerent: pariter pene omnes in eum delapsi sunt errorem, ut vel Solem crederent μοῦνον οὐρανοῦ Θεὸν, unicum Caeli Numen, quomodo eum appellat Theologia: vel saltem praecipuum Solem Numen putarent, Sideribus aliis, ob minorem utilitatem, inferiori honore cultis. Vide Thom. Aquinatem de Symbolo Ap. Idque iam antiquissimis temporibus: ut non ex Homero vel Hesiodo solum, quorum prior non multo ante vixit, quam Salmanassar 10. Tribus in assyriam abduxit captivas: sed ex divino iam Mose constat, cuius aevô hunc cultum obtinuisse, colligitur ex Deuteron. c. 4. v. 19. Ne forte eleves oculos tuos in Caelos, et videas Solem et Lunam, atque stellas, cum universo exercitu caelorum et impulsus adores atque colas ca. Vide quoque Hiobum c. 31. v. 26. 27. ubi non tantum vetustatem huius Idololatriae ostendit, sed etiam ritus mentionem facit, quô Solem adorabant, manum osculantes: Si osculatus sum manum meam ore meô. an vero paris vetustatis fuerit ritus ille, quô Solem vel Deorum alium adorabant, erectum ori pollicem admoventes, ut Appuleius habec Metam. l. 4. item quô se circumagebant, ac Romani quidem extrorsum, Plaut. Curcul. Actu. 1. Sc. 1. Galli autem sinistrorsum, Plin. l. 28. c. 2. non adeo liquidum est. Interea cum simplicissimum quodque antiquissimum sit, verisimilius est, primitus ἡλιολάτρας contentos fuisse dextram ori admovere, sine ista vel corporis conversione, vel sessione primoris digiti in pollice. Sed et hoc vero valde simile est, perantiquum etiam esse; et fortasse a primis Solaris cultus temporibus morem eum provenisse, ut praecipue colerent Solem orientem, ac quôcumque etiam tempore, ad orientem conversi, precarentur Deum Gentiles: cum contra Israelitae contra Occidentem versi, ubi Sanctuarium erat, preces funderent, atque ita se ostenderent, precantes adorare non Solem orientem, sed Solis Dominum, ut ait Anastasius Nicaenus, quaest. 18. in Script. Inter quos tamen idololatriae huic nonnullos addictos fuisse, qui, foedissimô more istô a gentibus, Syriae vicinis, acceptô, sacie Orienti obversâ Solem adorarent, legimus apud Ezechielem c. 8. v. 16. Quam late autem hic cultus patuerit, ex inductione gentium facile ostendi posset, quas tamen omnes referre longae fuerit operae. Nam orbe propemodum universô, et quidem ab antiquissimis tem poribus ea consuetudo viguit; unde est, quod Gentes etiam illae, quibus commerciorum minus cum aliis fuit, eoque veteris erant erroris retinentiores, vel solum colerent Solem. Ut Massagerae; sive illi in Margiana, ubi eos collocat Ptolemaeus; sive ultra Araxem, quô locô eos ponit Herodot. l. 1. ubi sic de iis scribit: Θεῶν μόνον μ῞λιον σέβονται, Ex Diis unum Solem venerantur: atque addit deinde, equum ei sacrificâsse, quia Deo celerrimo celerrima victima conveniret. Ab Indis etiam Solem, sed una cum Luna, cultum fuisse, prodidit Ctesias in Indicorum opere, apud Phocium cod. 72. Idem statuendum de incolis Haaulam, quae nunc Zeilam, Ptolemaeo Taprobana, nisi ea Sumatra potius. Vide Benia. Tudelensem Itinerar. Etiam Germanicas Sarmaticasque genutes, Solem maxime veneratas, donec Christo nomen darent, satis cognoscere est ex Annalibus: Imo extremae quoque Septentrionis nationes, admodum tenui etiamnum Christi notitiâ imbutae, simul ac aestivô tempore Astrum hoc conspici coepit, adorantes eum gratias agunt, quod pro semestris spatii et tenebris et frigore, lucem caloremque apporter, ut Olaus M. refert Gothic. rer. l. 3. c. 2. Apud Tartaros eundem cultum vigere varii testantur. Atque idem dixêre de gentibus Americanis; uti Insul. Canibalicis, Cerabarois populis prope Hiebram et Beraguam, Pervanis, qui in Metropoli Cusco infantes etiam ei mactabant, et mense Decembri, quem Rayme vocant atque anni initium habent, festum diem celebrabant, quô sacra fecêre tribus Solis statuis, quas vocavêre Solem Patrem, Solem filium et Solem fratrem etc. De quibus vide christoph. Columbi Navigat. c. 88. et 92. Petrum Martyrem Mediol. Oceaneae Decadis 3. l. 4. Acostam Indicorum l. 5. c. 4. Ioh. Lerium Navigat. in Brasiliam c. 16. alios. Ipsismet elephantis religionem siderum, ac Solis Lunaeque venerationem, inesse tradidit Plin. l. 8. c. 1. scribitque Aelianus Hist. l. 7. c. 44. Solem exorientem illos venerari, promuscidem, tamquam manum, versus Solis radios tendentes . Et addit, ut Ptolemaeus Philopator Deo Soli, cuius beneficiô se credebat adversus Antiochum victoriam adeptum, 4. ingentes sacrificârit elephantos. Verum ut Elephanti Solis exorientis intuitu gestiant prae gaudio, eone pro Numine illum habere credendum? Quis veri Numinis gnarus sibi persuaserit, hunc animum a natura inditum esse Elephantis, ut pro Creatore colant creaturam? Ut de Romanis aliquid addam, ab Aureliano Imperatore Solem cultum, et magnificentissimô Templô honoratum fuisse, docet Vopiscus in eo c. 39. Templum Solis fundavit et Pontifices roboravit, ad quem locum vide Salmasii Notas. Non unâ autem figurâ apud varias illas gentes coli Sol consuevit: Emisseni sub ingentis saxi effigie eum ve nerati, qui inde Elagabalus, h. e. Deus mons, vel Deus montis vocatus est: Quae Numinis forma Aureliano quoque placuit, quum sibi eam in proeliis faventem vidisset. Persae eius simulacrum facie leoninâ effingebant, cum tiara, uti pluribus diximus supra in voce Mithra. Pervani tribus illum statuis efformabant, ut modo vidimus, Alii aliter. Apud celebriores olim Gentes vero, quibus nominibus Sol cultus sit, vide hîc infra: ex Vossio de Idolol. l. 2. c. 2. et seqq. et Thom. Dempstero in Rosin. 1. 2. c. 8. Neque vero Sol rantum divinis honoribus affectus, sed et, ut Deo, varia animalia, equi inprimis apud Persas, et scarabaei apud Aegyptios, accipitres illi sacri fuêre, de quibus supra vide. Eidem somnia inprimis narrata de quo ritu vide infra ubi de Somniis. Coeterium in libris Graecorum Astronomicis, Solis figura in conum abit. Quam notam, ad eius nomen significandum non solum Astronomi usurpant, sed etiam coeteri auctores et inprimis Chymici, qui aurum eô insigni semper denotant, utpore Solis metallum: qua de re vide Salmas. ad Solin. p. 1237. De Scutis cum Sole, vulgo Escus au Soleil, monetâ aureâ Francica, in qua effictus Sol octo radiorum, supra coronam flosculis adornatam; item, in qua Rex coronatus etc. cusâ sub Ludovico XI. Henrico II. et Carolo IX. Vide Carol. du Fresne in voce Moneta etc. uti de Sole culcato, supra voce Collocare: et de mirabili Solis statua apud Alexandrinos olim voce Serates.
Nomina, quibus Sol olim cultus, apud varias Gentes.
α. Abellio, Pamphyliis, Cretensibusque dictus est; et fortasse Apollo, e Cretico Α᾿βέλιος. Inscr. vetus in Convenis Novempopuloniae: Deo Abellioni. Minicia. Iusta. v. 5. l. m. apud Gruterum p. 37. Item, Abellioni. Deo. taurinus. bone. coni. seusim, apdu eund. β. Adad, apud Assyrios audiit, Macrob. Saturnal. l. 1. c. 23. unde Α᾿δάδου ὀφθαλμὸς, Α᾿δάδου δάκτυλος, nomina gemmarum. γ. Adon, sive Adonis sive Adoneus, Phoenicibus in culcu divino appellitatus est; ut et Arabibus. Plautus quoque vocabulô hôc utitur Menaechmis Actu 1. Sc. 2. v. 35. ac fortasse Catullus Epigramm. Quis hoc potest videre? Est autem Adon, idem quod Dominus. δ. Adramelechus et Anamelechus, cui Sepharvaitae, Assyriorum coloni, infantes mactârunt: ad Molochum non difficulter reducas. Molochi autem nomine Sol cultus est. ε. Amanus et Anadratus, inter Persicos Deos, recensetur Straboni l. 11. quorum is idem cum Omano, ut est in MSSSis: Sol doctissimis Viris videtur, sed Vossius Omanum proprie non signare Solem, sed symbolum duntaxat eius, Ignem perennem, in quo Sol colebatur, contendit. ζ. Ammon, ab Hebr. Chama, apud Cyrenaicos, in ea parte, quae Marmarica vel Mareotis Libya vocatur, cultus est. Unde et Hama, veterum Saxonum Numen, de quo Fabricius in Saxon. ipse quoque Sol fuisse videtur. Quemadmodum inde Chamanim et Amanus sive Omanus, de quo suprâ, orti. η. Apollo, Solem apud Graecos Romanosque notavit. Hinc et Datis Persa, cum rot delubra Graecorum combureret, parci tamen iis voluit in Delo, ubi Apollo ac Diana inprimis colerentur; ne illata Apollini Delio iniuria, in Persici Mithrae contumeliam redundaret. ε. Assabini nomine, apud Aethiopes, venerationem invenit, quem, quia summus illis foret Deus, Iovem Aethiopicum dixêre Romani et Graeci. Ei cinnamomum sive cinnamum sacrum, vide Theophrastum Hist. plantar. l. 9. c. 5. 1. Baal, i. e. Dominus, generali nomine vocatus est, apud Phoenices et Syros. Nec obstat, quod Bal et Bel Saturnus sit: Saturnum enim Solem esse, vel Servius nos docuerit in Aeneid. l. 1. κ. Baal-Petor, Moabitis ac Midianitis in cultu fuit; qui LXX. Senioribus Βεελφεγωρ dicitur. Pereum vero Solem intelligi, facile patet ex eo, quod Apollinaris hôc nomine Saturnum, Hietonymus Priapum, alii iovem seu Uranum ranum fuisse cultum statuant, quae omnia Solis fuêre nomina, λ. Baal samen sen Beel semen Phoenicibus quoque dictus est, quod κύριον οὐρανοῦ, Dominum caeli notat, teste Philone: qui addit, eundem qpud Graecos Iovem nominatum fuisse. Fuerit ergo idem, quod Ζἐυς Ὀλύμπιος. μ. Baal Zebub; id est, Dominus muscae, apud Accaronitas, est nominatus. Vide 2. Regum c. 1. v. 2. ν. Bacchi nomine cultus est, a Graecis Romanisque: Bacchum enom et Apollinem et Solem vocant, Ulpianus Rhetor ad Demosth. Midianam. ξ Baisampsa, i. e. Solis domus, Arabitae urbs: ibidem Solem fuisse cultum, testatur Stephanus de Urb. ο. Beelphegor, vide hîc supra, Paal-Peor. π. Belatucadrus, dictus est in veter. lapide Wardaliae in Cumbris, Deo. Sancto. Belatucadro. Aurelius. Diatova. aram. ex. voto. posuit. l. l. m. m. et duabus aliis Inscr. apud Gruterum p. 87. num. 1. ρ. Belenus, apud Aquilegienses, aliosque extra Italiam, Gallos videl. Armoricanos inprimis, in veneratione fuit. Vide Iul. Capitolin. in Maximinis, c. 22. Ausonium in Profess. Burdigal. carm. 10. Tertulliam. in Apolog. c. 24. σ. Belus, Assyriis ac Chaldaeis, sive Babyloniis, etiam Solem denotavit: Atque hinc gemma Solem referens, Beli oculus, dicta est, Plin. l. 37. c. 10. significat autem Bel, idem quod Baal, Bal, Beel, i. e. Dominus. τ. Chamos seu Chemos, Moabitarum Numen, Ierem. c. 48. v. 7. idem fuit cum Baalphegor, de quo antea diximus. Deus, Θεὸς Graecis, sine ulla adiectione, non raro. Item Θεὸς ἀρχόμενος καὶ δύομενος, Sol oriens et occidens. Themistius Euphrades Orat. 1. Οἱ σφόδρα ἐπιθυμοῦντες τοῖς ὄμμασιν ἀτενίϚαι εἰς τὸν θεὸν, πρῶτον μὲν εν τοῖς ὕδασι μελετῶσικτλ. apud Desis. Heraldum Animadversion. ad Arnoblium l. 1. υ. Dionysii nomine, apud Indos, Bacchus, et hinc Sol, cultus est. Divinus, in veter. Inscr. CAIUS. IUNIUS. ANICETUS. ARAM. SACRATAM. SOLI. DIVINO. VOTO. SUSCEPTO. ANIMO. LIBENS. DD. φ. Dysares, vel Dusares, ab Arabibus cultus, nihil aliud, quam Διόνυσος fuit seu Sol, Tertullian. l. cit. c. 24. χ. Elagabalus seu Alagabalus, Emissenis dictus est, ubi duos habuit παρέδρους, Μόνιμον et Ἄζιζον, i. e. Mercurium et Martem. Graeci et Romani maluerunt dicere, Heliogabalus: cuius Sacerdos cum aliquando fuisset Antoninus, postea Imperator factus, Romae etiam, templô Solis Heliogabali, in monte Palatino, ubi prius fuerat aedes Orci, exstructô, eius cultum instituit, arque omnia omnium reliquorum Deorum mysteria, et sacra ad hunc unum voluit transferri, Lamprid. in Heliogabalo c. 1. Etat autem hoc templum in regione Urbis 10. ψ. Frugifer, dictus est apud Persas. Arnobius, Inter deos videmus leonis torvissimam faciem mero oblitam nimio, et nomine Frugiferi nuncupari. Graece καρποφόρος, καρπογένεθλος, item in Epigramm. de Attine θερμερώτερα πάντα φύων. Vide Salmas. ad Vopisc. in Aurel. loc. cit. ubi Mithrae figuram explicat. ω Gingras, apud Phoenices idem, qui Adonis, cui quô pactô apud Biblios sacra fieri solita sint, vide apud Lucian. de Dea Syria. αα. Hecatombaeus, apud Graecos. ββ. Hercules, idem cum Marte ac Sole, Macrob. l. 1. c. 12. Unde in Aegyptiorum Hieroglyphicis Hercules triplex effingebatur, leonis capite in medio, a dextera, capite canis blandientis; a laeva, rapacis lupi, quod de Solis, temporis dimensore, idem interptretatur, l. eod. c. 20. Graecis Hercules, quasi ἥρας κλέος, gloria ac decus Iunonis, id est, aeris, quis alius quam Sol? Nec alius forte Hercules Romanus fuit, quam Recaranum Aur. victor, Garanum vel Caranum, Verr. Flaccus apud Servium, vocat, Est autem Caranus, ex κοίρανος, idem cum Assyriorum Belo, quae ambae voces Dominum notant. γγ. Iacchus, in sacris Graecorum dictus est. δδ. Ianum, Solem fuisse creditum, ostendit Arnob. l. 3. Apollinem fuisse, docet Nigidius Figulus, apud Macrob. Saturnal. l. 1. c. 9. Hinc Luna Iana, vide quoque elegantissimos Septimii versiculos, apud Terentianum Maurum. εε Ignis, apud Persas, Solis symbolum. Invictus in veter. Inscr. DEO. SOLI. INVICTO. ARAM. Item, IULIUS. CAESAR. DEO. SOLI. INVICTO. ALTARE. apud G. ELmenhorstium Observat. ad Arnob. adv. Gentes l. 1. Vide etiam paulo infra, Mithras. ζζ. Liber, idem cum Sole, apud Diodor. Sic. Bibliothe. l. 1. cui proin νέβρις i. e. hinnula pellis, quae varia, attributa, ob insignem Astrorum varietatem. Sic Phoebum pro Libero dixit Virg. l. 10. Aen. v. 537. ηη. Malachbelus. θθ. Mars, gentium Theologis Sol dictus est, ab Hebr. Marats, i. e. pollere, seu validum esse: vel a Mechares, i. e. perdens, destruens: hincque bello praefectus. Itaque et bellicosae nationes Arctoae, cum Martem pro summo Numine colerent, eique asinum macterent; uti Cares canem, non alium videntur venerati, quam Solem. ιι. Mercurii quoque nomine idem cultus est, pro cuius namque dimenso, alius aliô sagaciori est ingeniô magisque ad studia et doctrinas idoneô, vide Ammian. l. 16. Hinc Mercurius dux viarum creditus, quas Sol de die monstrat, etc. κκ. Mithras, Solis nomen apud Persas, summi apud illos Numinis locô culti. Vet. Inscr. Deo. Soli. invicto. Mithrae. Item, Omnipotenti Deo Mithrae. Cuius vocis origo ab Mether seu Mither, i. e. magnus, unde comparativus Mithra, i. e. major, seu δυνάςτης, dominus. λλ. Molochi Numen, Ammonitis Caelesyriae genti praecipuum, idem cum Sole fuit; sive is ex malac i. e. nuntius dictus sit, et pro Mercurio dicatur cultus, sive portius ex melech, i. e. Rex, et per eum Saturnus intelligatur. Adde quod Molech seu Melech idem significet cum Baale sive Belo. Vide supra suô locô. μμ. Nebo seu Nabo, Moabiticum fuisse Numen, idem ac Chamos seu Baal-Phegor, Eruditi contendunt; his vero nominibus Solem fuisse indigitatum diximus. νν. Oculus in Sceptro, Solis apud Aegyptios symbolum. ξξ. Orus, Aegyptiis idem cum Apoline ac Sole, Diodor. Sic. l. 1. et Macrob. Saturn. l. 1. c. 21. ab Hebr. Gap desc: Hebrew, i. e. Sol. οο. Et Osiridis nomine, non Nilus solum, sed et Sol, iis cultus est. Unde Veter. Osirin interpretantur Titana sue Phoebum vel Solem, Statius Theb. l. 1. ππ. Pantheam dixêre Lucanici, Auson. ρρ. Phanaces, Mysis appellatus legitur. σσ. Phoebus, Graecis Latinisque dictus est. ττ. Priapi nomine Sol quoque cultus est, ob vim suam generatricem: cui omnia haec inferiora ortum debent. υυ. Sabazius iupiter, idem cum Libero: et hinc cum Sole. φφ. Sol, Romanis cultus est Templis et Ludis, Primus ei, ut et Lunae, in urbe aedem consecravit T. tatius Sabinorum Rex, quibus postea aliae quoque additae sunt. In descriptione XIV. Regionum urbis tria commemorantur Solis templa. De templo Solis Heliogabali iam diximus supra. χχ. Silvani, seu Martis Silvani, nomine romanos rusticos Solem signâsse, discimus ex Catone de R. R. c. 83. ubi, Marti, inquit, Silvano in silva interdius in capita singula boum votum facito. Dixêre autem Silvanum, non quasi solis praeesset silvis; sed, quia vim suam exerceret, in universam elementorum ὕλην, vide Servium ad Aen. l. 8. illud, Silvarum pecorisque Deo. Idem de Pane, cum is sit Silvanus, dicendum. ψψ. Teutates, vide infra in hac voce. ωω. Thyraeus, itidem. ααα. Urotalt, ab Arabibus antiquioribus cultus, idem cum Dionysio fuit, quem cum Uranioa sola illos veneratos esse, testis est Herodot. in Thalia. Ita proin illi Liberum in Sole, et Solem in Libero venerati sunt. Videtur autem Οὐροτάλτ notare beneficium luminum. Sic Iesaiae c. 26. v. 20. habemus tal oroth, h. e. ros lucis, seu ros luminum: Ros vero metaphorice sumitur pro quolibet beneficio divino caelitus nos quasi irrorante. Ex orot igitut et tal, adiecto t. fit Orotalt, vel Ourotalt, i. e. Deus vel dator lucis; quod Soli apprime convenit etc. De quibus omnibus vide plura suis locis.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • şölələnmə — «Şölələnmək»dən f. is …   Azərbaycan dilinin izahlı lüğəti

  • Sol — is the Latin name of the Sun, and the modern word for Sun in Spanish, Portuguese, Catalan, Icelandic ( ), Danish, Norwegian and Swedish. In Persian, it refers to a solar year .Sol or SOL may also refer to: Sun * the Solar system * A solar day on… …   Wikipedia

  • SOL — ist der Vorname von: Sol Lesser (1890–1980), US amerikanischer Filmproduzent und Filmregisseur Sol LeWitt (1928–2007), US amerikanischer Künstler Sol Campbell (*1974), Englischer Fußballspieler Sol ist der Familienname folgender Personen: Ed Sol… …   Deutsch Wikipedia

  • sol — 1. (sou) s. m. Voy. sou. sol 2. (sol) s. m. 1°   Surface sur laquelle reposent les corps terrestres. à deux pieds du sol. Il ne faut pas bâtir sur le sol d autrui. Le sol de cette ville est inégal. •   Un de ces beaux jours qu on ne voit plus à… …   Dictionnaire de la Langue Française d'Émile Littré

  • Sol — bezeichnet: Sonne in der lateinischen Sprache Sol (Marstag), den Tag auf dem Planeten Mars Kolloid in der Chemie Sol (Gott), den römischen Sonnengott Sol (Mythologie), eine germanische Sonnengöttin Sou, eine alte französische Münze Nuevo Sol,… …   Deutsch Wikipedia

  • SOL — Cette page d’homonymie répertorie les différents sujets et articles partageant un même nom.  Pour les articles homophones, voir Saule et Sole …   Wikipédia en Français

  • sol — sustantivo masculino 1. (en mayúscula) Área: astronomía Estrella luminosa que constituye el centro del Sistema Solar: El Sol proporciona luz y calor a la Tierra. sol naciente Sol que empieza a dejarse ver en el horizonte. sol poniente Sol que se… …   Diccionario Salamanca de la Lengua Española

  • sol — |ó| s. m. [Física, Química] Substância coloidal em que há dispersão de pequenas partículas sólidas num líquido. • Plural: sóis e soles.   ‣ Etimologia: inglês sol sol |ó| s. m. 1.  [Música] Quinta nota da escala musical. 2.  [Música] Sinal que… …   Dicionário da Língua Portuguesa

  • Soľ — Wappen Karte …   Deutsch Wikipedia

  • Sól — Hilfe zu Wappen …   Deutsch Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”